monumenta.ch > Beda Venerabilis > 34 > sectio

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Gregorius Magnus, Homiliae in Evangelia, 1, 11, 0
LECTIO S. EVANGELII SEC. MATTH. In illo tempore, dixit Iesus discipulis suis parabolam hanc: Simile est regnum coelorum thesauro abscondito in agro; quem qui invenit homo, abscondit, et prae gaudio illius vadit, et vendit universa quae habet. et emit agrum illum. Iterum simile est regnum coelorum homini negotiatori, quaerenti bonas margaritas; inventa autem una pretiosa margarita, abiit et vendidit omnia quae habuit, et emit eam. Iterum simile est regnum coelorum sagenae missae in mare, et ex omni genere piscium congreganti. Quam, cum impleta esset, educentes, et secus littus sedentes, elegerunt bonos in vasa, malos autem foras miserunt. Sic erit in consummatione saeculi. Exibunt angeli, et separabunt malos de medio iustorum, et mittent eos in caminum ignis. Ibi erit fletus et stridor dentium. Intellexistis haec omnia? Dicunt ei: Utique, Domine. Ait illis: Ideo omnis scriba doctus in regno coelorum similis est homini patrifamilias proferenti de thesauro suo nova et vetera.